- HAEMORRHOUS
- HAEMORRHOUSveperae species, colore arenoso --- per corpus vero notis nigris et albis variegata, uti ait Aetius, quae morsu sanguinem elicit, ita ut quidquid animae est, per cruorem evocetur, Solin. c. 27. hinc nomen adepta Cerastae in multis similis est, unde Gen. c. 49. v. 17. ubi Fata filiorum dispensans Iacobus de Dane ait, Dan erit serpens super viam, sephiphon, super semitam, qui mordet calces equi, et cadit sessor ejus retrorsum: vocem sephiphon utrique communem esse vult Bochart. Certe, ut alia omittam, haemorhoos et cerastas solos, ex omni (erpentum genere, ob gressum obliquum, χωλεύειν, et ἐπισκάζειν, i. e. claudicare, ait Nicander. Hebraeis autem saphab, claudicare, et Sephiphon, serpens claudus est. Vide Bochart. Hieroz. Parte Post. l. III. c. 12. et hîc ubi de Cerastis, item in voce Sephiphon. De Haemorrhoissae vero, mulieris sanguinis profluvio laborantis, et a Christo sanatae, Marth. c. 9. v. 20. statuâ seu imagine, quam Paneade, urbe Palaestinae, in Christi honorem, erexisse legitur, apud Scriptores varios, Philostorgium inprimis. Vide Gothofred. Dissert. in Philostorgii l. 7. c. 3. et Cl. Suicer. Thel. Eccl. in voce Αἱμοῤῥοῦσα.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.